Liber Leviticus*

Caput 23: Versus 13

Duae decimae.Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quae de eo digna sunt intelligimus.Liba quoque.Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quae in pane et vino perficiturGen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait:Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorumMatth. 26..
(* Traductions européennes)